568 Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
569 silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo
570 effusus Pindo spumosis volvitur undis
571 deiectuque gravi tenues agitantia fumos
572 nubila conducit summisque adspergine silvis
573 inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
574 Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni
575 amnis, in his residens facto de cautibus antro
576 undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
577 Conveniunt illuc popularia flumina primum,
578 nescia, gratentur consolenturne parentem,
579 populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
580 Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
581 moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos,
582 in mare deducunt fessas erroribus undas.
583 Inachus unus abest imo que reconditus antro
584 fletibus auget aquas natam que miserrimus Io
585 luget ut amissam. Nescit, vitane fruatur
586 an sit apud manes; sed quam non invenit usquam,
587 esse putat nusquam atque animo peiora veretur.
588 Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
589 flumine et "o virgo Iove digna tuoque beatum
590 nescio quem factura toro, pete" dixerat " umbras
591 altorum nemorum" - et nemorum monstraverat umbras -
592 "dum calet, et medio sol est altissimus orbe!
593 Quodsi sola times latebras intrare ferarum,
594 praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
595 nec de plebe deo, sed qui caelestia magna
596 sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
597 Ne fuge me!" Fugiebat enim. Iam pascua Lernae
598 consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
599 cum deus inducta latas caligine terras
600 occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
601 Interea medios Iuno despexit in Argos
602 et noctis faciem nebulas fecisse volucres
603 sub nitido mirata die, non fluminis illas
604 esse nec umenti sensit tellure remitti.
605 Atque suus coniunx ubi sit, circumspicit, ut quae
606 deprensi totiens iam nosset furta mariti.
607 Quem postquam caelo non repperit, "aut ego fallor
608 aut ego laedor!" ait delapsaque ab aethere summo
609 constitit in terris nebulasque recedere iussit.
610 Coniugis adventum praesenserat inque nitentem
611 Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
612 Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,
613 quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde
614 quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
615 Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
616 desinat inquiri: Petit hanc Saturnia munus.
617 Quid faciat? Crudele suos addicere amores,
618 non dare suspectum est. Pudor est, qui suadeat illinc,
619 hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore,
620 sed leve si munus sociae generisque torique
621 vacca negaretur, poterat non vacca videri!
622 Paelice donata non protinus exuit omnem
623 diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
624 donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
625 Centum luminibus cinctum caput Argus habebat,
626 inde suis vicibus capiebant bina quietem,
627 cetera servabant atque in statione manebant.
628 Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io ,
629 ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
630 Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,
631 claudit et indigno circumdat vincula collo.
632 Frondibus arboreis et amara pascitur herba.
633 Proque toro terrae non semper gramen habenti
634 incubat infelix limosaque flumina potat.
635 Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
636 tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,
637 conatoque queri mugitus edidit ore
638 pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
639 Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,
640 Inachidas: Rictus novaque ut conspexit in unda
641 cornua, pertimuit seque exsternata refugit.
642 Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,
643 quae sit. At illa patrem sequitur sequiturque sorores
644 et patitur tangi seque admirantibus offert.
645 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
646 Illa manus lambit patriisque dat oscula palmis
647 nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,
648 oret opem nomenque suum casusque loquatur;
649 Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
650 corporis indicium mutati triste peregit.
651 "Me miserum!" exclamat pater Inachus inque gementis
652 cornibus et nivea pendens cervice iuvencae
653 "me miserum!" ingeminat. "Tune es quaesita per omnes,
654 nata, mihi terras? Tu non inventa reperta
655 luctus eras levior! Retices nec mutua nostris
656 dicta refers , alto tantum suspiria ducis
657 pectore , quodque unum potes , ad mea verba remugis!
658 At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,
659 spesque fuit generi mihi prima , secunda nepotum .
660 De grege nunc tibi vir , nunc de grege natus habendus .
661 Nec finire licet tantos mihi morte dolores;
662 sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti
663 aeternum nostros luctus extendit in aevum."
664 Talia maerenti stellatus submovet Argus
665 ereptamque patri diversa in pascua natam
666 abstrahit . Ipse procul montis sublime cacumen
667 occupat, unde sedens partes speculatur in omnes .
668 Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra
669 ferre potest natumque vocat, quem lucida partu
670 Pleias enixa est letoque det imperat Argum .
671 Parva mora est alas pedibus virgamque potenti
672 somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis .
673 Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce
674 desilit in terras. Illic tegumenque removit
675 et posuit pennas, tantummodo virga retenta est:
676 Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas
677 dum venit abductas, et structis cantat avenis .
678 Voce nova captus custos Iunonius "at tu,
679 quisquis es , hoc poteras mecum considere saxo"
680 Argus ait; "neque enim pecori fecundior ullo
681 herba loco est , aptamque vides pastoribus umbram."